LATIN: JOHANNEM 14:8-17.
JOHN 14:8-17.
Pentecost Lesson.
Episcopal Church of Christ the King
Woodlawn, Maryland
http://www.ecctk.info/ctkpent/cklajn14.htm
Latin Translation. Vulgate. 405 A.D. Public domain. Copied from:
http://bible.gospelcom.net/languages/
8
dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis
9
dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe
qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem
10
non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis
a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera
11
non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
12
alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me
opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet
quia ego ad Patrem vado
13
et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam
ut glorificetur Pater in Filio
14
si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
15
si diligitis me mandata mea servate
16
et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis
ut maneat vobiscum in aeternum
17
Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec
scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit.
Pentecost: May 15, 2005: http://www.ecctk.info/ctkpent/ckpent05.htm
Pentecost: June 4, 2006: http://www.ecctk.info/ctkpent/ckpent06.htm
Pentecost: May 27, 2007: http://www.ecctk.info/ctkpent/ckpent07.htm
1 Corinthians 12:4-13.
1 Corinthios 12:4-13.
Acts 2:1-11.
Actus Apostolorum 2:1-11.
Ezekiel 11:17:20.
Ezechiel 11:17:20.
Isaiah 44:1-8.
Isaias 44:1-8.
Joel 2:28-32.
Joel 2:28-32.
John 14:8-17.
Johannem 14:8-17.
John 20:1-23.
Johannem 20:19-23.
Last updated, 6/8/2006, by Bill Moore.